monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 48, 6
Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod nunquam fuisti aliquando. Dubitabitur , credo, de Dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis composuit animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis.